- SEPULVEDA Joh. Genesius
- SEPULVEDA Joh. GenesiusCordubensis, Caroli V. Imperatoris Theologus et Historiographus, Interpretum Aristotelis famigeratissimus, cuius proin versionem ac quas addidt Notas impense laudat Naudaeus Bibliogr. Polit. sed quod non voce solum vivâ verum et editô scriptô illorum partes esset tuitus, qui ad Hispanorum in America mores ac vitia conmvendum iudicabant, bonorum censucam meruit, vide hac de re Alvar. Gomezium Vitâ Ximenii Cardin. l. 8. et Thuanum Histor. Obiit A. C. 1572. aetat. 81. Opera eius luci data enumerat Anton. Teissier Elog. Part. 1. Historia Caroli V. et Paraphrasis Latina Ethic. Aristotelis ad Nicom. adhuc inedita sunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.